Numbers 23

. inquit, ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum ID. Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur. Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et saepe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Rom. 12., ut conviciandi vitium resecetur. etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et coelestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Israel, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Israel intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. Quia non est permistus caeteris hominibus, nec inter caeteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista caeteris. etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Israel, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quae in secundo libro Regum sunt scripta. ID. De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Israel factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ID. Moriatur anima mea morte justorum, etc., Gal. 5.. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27. etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, I Reg. 1.. etc. ORIG. Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum Matth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinae traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam praedixerat Balaam in Israel orituram Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit. ID. Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quaerit: est enim de cognatione illius cui dicitur: Gen. 3.. Putat eum perterritum Israelis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse. . Demens putavit Israeliticam gratiam loci abjectione celari, nesciens quia Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quaerebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum Rom. 5., adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis. Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria stare videretur. ORIG., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum. . etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad haec vero a perfectioribus secretius advertenda sunt? . Alia translatio: in futuro scilicet saeculo. ORIG. etc. II Cor. 11.. Futurae vitae status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Admonitio praedicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat. ID. Alia littera, usque ad transformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Cujus? Christi. Cujus quidquid est, unum cornu est, id est unum regnum, cujus gloria est spiritualis Israel. Ipse enim ait: Joan. 17.. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Israel. Sequitur: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quae Moyses his credo de causis vocavit immunda. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam haec diceret, revelasset. etc. Alii: Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quae erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quae videbat, dixisset, erectus est. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. ID. Quae sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt. . .
Copyright information for VulgGlossa